# Poemata selectiora 8.1

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI IIX. ONOMASTICA., I. Anno 1618. Januario 12. In Nominalia Marci REINHOLDI FRANCKENBERGERI, ????. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/8.1

QUod bene sit! REINHOLDE tuam
Pater ille Deorum,
Patulcius idem et Clusius
Qui cluit, accelerat lucem, et sua munera amica
Amiculos dare adiubet.
Quid reddam tibi ego? mihi vinea nulla beatas
Auctumnitates suppetit:
Pangere nec didici vites, sed pangere carmen
Rudem esse Musa noluit.
Verba igitur, non vina, suis verba ebria votis,
Sed pauca, nuncupo tibi:
Quaenam? ista ut sine nube dies decurrat, et olim
Tibi redeat, VIRO, PATRI!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
