# Poemata selectiora 9.10

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., X. Anno 1619. JACOBO MARTINI, DoctoriTheologiae? et Magdae STURMIAE. Griphus de. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.10

TRistem tolle notam, clamorem tolle, pecusque
Graiugenum, quo nare haud aliud melius.
Cecropiasque tibi violas legisse licebit,
Grataque dilectis serta viere comis.
Si iungas quae dempta modo, sed versa, notabis
Formam constantis, quale Viri ingenium.
Omnia si ponas recto ordine, charior alter
Nemo tibi fuerit, nemo et amabilior.
Cum quo CONSTANTI vivas, voveo, usque in amore,
Totaque per VIOLAS tempora vestra meent.
Evolutio.
Griphus de nomine MARTINI.
Abiunge mannum Gallicanum, litteram
Superstitantum expunge militum notam,
Quod porro superat, hoc eum, post Vesperi
Rorantis ortum, siderum et accensas faces,
Quem tota loquitur Glossa, MAGDALI, adiube.
MAGDALIS, Griphus.
Tolle caput, collumque, et , qua littera Gruis vocabulum incipit: quae avis Palamedis qualis littera prima
Signat avem LatioPalamedis, detrahe centum,
Atque iterum centum, atque iterumque iterumque iterumque,
Et pote vel volucris vel antiquarius esse.
Si caput et collum maneant, se cetera tollas,
Tum tibi molle pecus tondebit gramina campi.
Omnia nunc compone, et erit, dormisse vel una
Quicum nocte tibi, ut facilem dent gramina lectum,
Plus longe, ac inter coccum cubuisse, vel aurum
Et regale latus plures trivisse per annos.
STURMIA.
Vertice grandem
Gemina caudam,
Et prohibebis
Currere porro.
Eandem reseca,
Et Sigalion
Ora tenere
Imperitabis.
Tolle silentia in-
terfice flammam,
(Sacram o flammam!
Quam nemo ullus
Vincere quivit
Divum quondam:
Fraude Canopus
Solus calidum
Exsuperavit,)
Ignicula teque
Una manebit,
Una o una haec,
Quam tibi dicent,
Si composta
Omnia fuerint
Sic, bona mille!
Uni estote
Dictis factis,
Mentibus uni!
Vivat FlAMMA
Vestra, perenne
Vivat, vigeat
Nulla exstincta
Fraude dolove.
Sileant planctus,
Tristesque domo
Gemitus cessent!
Contra semper
Festis resonent,
Plausu, fremitu,
Opto, penates!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
