# Poemata selectiora 9.17

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XVII. Anno 1622. Septembre 3. ? REUTERO, Juris?Doctori et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.17

TRos puer Idaeo vidit tres culmine Divas,
Altera Iuno fuit, alatera Pallas erat,
Tertia quae dulces serit in praecordia amores,
Et gratam curis miscet amaritiem.
Cede Pari, en multo te fortunatior audit
REUTERUS, nostri gloria magna fori.
Cui se tres eaedem condonavere per unam
NERHOFIAM parili voto animoque Deae.
Aspice divinae rutilantia sidera formae:
Quis dubitet Venerem hos non sibi habere lares?
Divitias numera et felicis nomina census,
Iurabis, Iovis est scilicet ista soror.
Ingenii quod si videas mentisque beatae
Munera, pro docta mox tibi Pallade erit.
Macte tua sorte, et tantis longe utere donis,
REUTERE: haud alia Coniuge dignus eras.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
