Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XVIII. Anno 1623. Novembre 28. ERASMO SCHMIDIO, GraecarumLitterarum et
August Buchner, Poemata selectiora 9.18
Unproofread scanNot analysed yet
SAt lacrimis, sat ERASME datum est. Age, mitte dolores:
Ad sua te revocat tempora festus Hymen;
Et tibi festivae reddit bona munera vitae,
Restituens socii gaudia rupta tori.
Quid numeras annos, et tristia fata senectae?
Et senibus facilis saepe Amor esse solet.
Sic veterem Anchisen nil fastidivit amare,
Et mox Aeneae est facta, Ericina, parens.
Sic quoque Tithoni non dedignata senectam,
Quae Dea purpureo spargit abore diem.
Aesona quod si olim, Medea, potentibus herbis
In Iuvenem iussit, docta, redire senem:
Te quoque primaevis transscribet MAGDALIS annis,
Ambrosiae praebens pabula dia suae.
Scilicet amplexus et mollia Virginis ora
Plus, quam, Aeaea, tuum carmen et herba, valent.