# Poemata selectiora 9.20

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XX. Anno 1634. Augusto 22. FELIX CONIUGIUM. AD ?Clementem DANIELEM SENNERTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.20

DUm tibi festivo libantur munera plausu,
Et multa felix voce vocatur Hymen;
Nos tenui ferimus deducta poemata filo,
Signaque Lagaeis effigiata notis.
Exiguum distant Pictores atque Poetae:
Mens agit hic, illic ingeniosa manus.
Hinc bene conveniunt doctis Emblemata nugis,
Hinc tabulis iungi nobile carmen amat.
At tu. laurigero quem portat fama triumpho,
Proxima vel CooPergameoque seni,
Trans Italum populos doctamque Antenoris urbem,
Et Pyrenaei culmina sacra iugi,
Qua solitus nostras olim, SENNERTE, Camenas,
Haec quoque non dura fronte manuque cape.
Quod si vestra meae respondent fata tabellae,
Si tuus in nostro est carmine pictus amor,
Quod voveo; meliora ferat tibi munera nemo:
Si dederit, quicquid Lydus et Indus habent.
DIALOGISMUS ad Emblema(olim praefixum.)
QUi pueri clarae certant pro termite palmae?
Aurea per thalamum quid sibi poma volunt?
Progeniem caeli geminos hic cernis amores:
Vinci turpe putant: vincere uterque cupit.
Poma notant dulcesque iocos gratosque lepores,
Et quibuscumque aliis rite iuvatur amor.
Sed citharam Domini custodia fida catellus,
Copia pulvinar cur geniale premit?
Laetitiae lyra docta parens concordia signat
Pectora, sincerae sed fidei apta canis.
Nectareis porro quod Copia fructibus undat,
Et castum ambrosio spargit odore torum,
Hoc ideo est: nescit hos deseruisse maritos,
Gratia quos simplex, quos sine fraude fides,
Et sibi respondens parili Concordia voto,
Firmus et alterno foedere nectit amor.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
