Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XXVI. Anno 1636. Jacobi JANI, MusicaeDoctoris?ElectorisSaxoniae Archiatro, et
August Buchner, Poemata selectiora 9.26
Unproofread scanNot analysed yet
SIt satis augustos Dominae coluisse penates
Hactenus, inque ipso pene habitare sinu,
Nunc aula est migranda tibi: pro virgine caetu
Nunc cum non duro vita iuganda Viro.
Quid dubites? ipsa auctor adest tibi maxima Princeps
Huius ab auspiciis candida cuncat manent.
Is quoque se socium properat tibi iungere, Virgo,
Nubere si liceat, cui Venus ipsa, velit.
Non vegetos memorabo annos floremque virilem:
Ecce, vide, hanc faciem vel male comis amet.
At sed enim doctae quae contribuere Camenae
Munera, quot rarae nomina laudis habenet?
Nam medicas quid dicam artes? vix ipse Machaon
Tam celeri fessis auxilietur ope.
Quamvis virgineus tingat tibi plurimus ora,
Et sua vix ausit prendere vota, pudor;
Ille tamen cedet, frustra luctatus amori:
Omnia, si nescis, vincere novit amor.
Hic risus miscere, hic ducere rapta docebit
Oscula, et hic certa figere plena fide,
Et petere amplexus dulces, et nectere eosdem:
Si quae alia ignoras hactenus, ille dabit.
Nil non monstrat amor: mores gravitate verendos,
Et quicquid docuit ponderis aula sui,
Praesta aliis: solus non noverit ista maritus:
Non hunc, crede mihi, vita severa iuvat.
Ludite, festivos caelo qui spectat amores
Hesperus, hic vestris et favet ipse iocis.
Dumque novas celebrat taedas, applaudit Olympus
Et laxat totos in sacra vestra sinus.