# Poemata selectiora 9.27

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XXVII. Anno 1636. Ad Serenissimum ac PotentissimumElectoremSaxoniae Filii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.27

NUnc igitur non durus amat, nunc molle fatetur
Pectus, et humani sanguinis esse sibi:
Nec male fastidit, modo quo correptus ab igne,
SCHELIUS, inque sua clade sibi ipse placet.
Mira fides, quem mon primaevo flore tumentem
Docta Cupidineis Itala terra plagis;
Gallia nec cepit, tot pulchris inclita formis
Sit licet Idaliae tota dicata Deae:
Quae septem gelidis subiecta trionibus ora,
Et Boreae cedit Teutona terra suo;
Accendit tetigitque virum, tandemque coegit,
Quod Iuvenis poterat spernere, ferre iugum.
Illi etsi Ebraeae nectant pia brachia Musae,
Sioniumque adeo serviat omne nemus:
Cecropiae quamvis properent ad vota Camenae,
Nec minus ipsum etiam SuadaLatina colat;
Ille tamen sequitur dilectae BöHMIDOS ignes,
Et prae virgineo femina grata choro.
Nec movet, alterius quod dormiit uxor in ulnis:
Sic citius poterit ferre, ait, illa meas.
Imperiis sueta ante viti mandata capessit
Rectius, et si quid iussa sit, omne facit.
Frena ferox mordet, lentisque repugnat habenis,
A stabulo si quis primus agatur equus:
Sic quoque cruda tumet, rudibusque superbit ab annis
Et Dominum nescit virgo sat aequa pati.
Nubite felices: quos coniunxistis amores,
Solvere nec casus, nec queat ulla dies!
At tua posteritas ne tantum nomina discat,
Sponse cave: SCHELIOS postulat illa suos.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
