# Poemata selectiora 9.29

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XXIX. Anno 1640. Februario 18. Franco KESTIO, MusicaeDoctori ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/9.29

O felix, o iustus Hymen! SENNERTIA CESTO
Nubit, et aequata votorum lege cohaerens,
Quos posuit flevitque instaurat et ardet amores.
Omnia respondent: vidui viduata subintrat
Casta tori; et quos nunc titulosque et lumen honorum
Sponsi affulget apex, haec rapto ex coniuge lecta
Virtutum cum dote VIro sponsa exhibet: anni
Nec male conveniunt, tantumque vocabula mutant
Atque domos: quodcumque tamen mea Leucoris ante
Praestitit, hoc illi Lipsis Philyreia posthaec,
Et patrius largo cum fenore solvet Elyster.
Nubite felices fatorum, et carpite longa
Gaudia, SENNERTI quondam, nunc CESTIA Coniux;
Tuque o, SENNERTO par arte et culmine, CESTI,
Notum olim puero nomen mihi, Ludus utrumque
(Te quamquam maiorem annis) cum fingeret, artes
Musarum instillans animis, ubi pinguia cultae
Sala subit, Clariaeque rigat violaria Portae.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
