Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XXXII. Anno 1648. Iulio 4. Andreae HARTMANNO, Poetae
August Buchner, Poemata selectiora 9.32
Unproofread scanNot analysed yet
NUnc igitur subiit legem, frenumque momordit
HARTMANNI non vinctus amor, nec liber, ut ante,
Exsultat flexusque trahit, pulcherrima quaeque
Dum stupet et sequitur; sed certo foedere necti
Uni amat, irruptoque animos obstringere nodo?
Cui formae laus ista datur, sic pectora vatis
Pierii mulcere, et tanta incendere flamma,
Ut soli donare velit praecepta tot ante
Gaudia, nec molli voto exambita puellis?
ULMANAE hic servatus honos, cui victa lepore
Gratia et ipsa Venus; Sed enim probitate pudica
Penelopae iurata fides, et acumine mentis
Aspasia, et priscae cedat facundia Gracchae.
Huc simplex Charitum, Musarum huc ternio triplex
Advolet, et cuncti pariter risusque salesque
Agglomerent, nec non lepidae spectacula pompae.
Dumque novus clamatur Hymen, atque omina fausta
Ingeminant, festique dapes et pocula fervent,
Pars alia attollat Sponsae decus, altera Sponsum
Concelebret, mistisque choris encomia ludant
Hinc iuvenes, niveae sed ab illa parte puellae.
Hae dotes, ULMANA, tuas laudesque retexent,
Ut longe secus omne premas, nec pulchrius usquam
Exemplar morum, quam quod tibi congruat, exstet.
Sed neque Te Iuvenum plausus HARTMANE
Quem non degenerem fecundo protulit ortu (tacebunt:
Lipsia, et Aoniis ornatum cultibus auxit,
Ut magnae fieres pars non ignobilis aulae.
Imprimis numeros dulces, argutaque tollent
Carmina, dictorumque iocos, gratosque lepores,
Quibus veteris possent Musae livere theatri,
Et Plautus pater et Flacci iucunda Camena,
Dum strepit, et sermone faceto detinet aures,
Roma, tuas, quin ipsa trahit quoque culmina rerum,
Et dominam doctis demulcet risibus aulam.
Claudite iucundum iuvenes, iam claudite ludum.
Cernitis, ut sero procedat vesper olympo,
Inducatque leves somnos, thalamumque recludat
Pronubus, et solis penetralia nota maritis?
Quid trepidas, virgo? stultum depone timorem:
Iam cessat cum laude pudor. Sic iungere somnos
Officii pars est, et quam data dextera quondam
Accepit tribuitque fidem. Num pacta refelles?
Non facies, materque vetat: quae condita tali
Somno olim Te laeta tulit, charumque marito
Exhibuit pignus; sed nunc spem nutrit eandem
Plena animi dulces ex te latura nepotes.
Tu tamen, o, tua ne, Vatum suavissime, vota
Praecipita: nescis, quam festinatio velox
Egregium vix praestet opus? pia cura meretur
Et labor invictus laudem, semperque triumphat.
Nam neque Pyramidum moles, eductaque caelo
Culmina Saxorum, Rhodiique insigne Colossi
Hora dedit; multos sed desudata per annos
Creverunt, nostro quoque nunc miranda sub aevo.
Vivite felices, atque inter mutua nexi
Oscula florentem laeti exercete iuventam.
Et decet et fas est id enim communis origo
Imperat, et fixus naturae praecipit ordo.
Namque aliter neque posteritas et saecula constant,
Nec patriae durant cives. Sic gaudia longa
Exhilarent foveantque domum: Sic Copia dives
Excubet, et facilem Concordia servet amorem:
Duret amor, duret, tardeque haec forma senescat!