Latin
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XXXVI. Anno 1650. Iulio 30. Marco ABRAHAMO WERDERMANNO, Antistiti ? ad ? Afrae
August Buchner, Poemata selectiora 9.36
Unproofread scanNot analysed yet
WERDERMANNE tibi quae ducam carmina? quibus te
Commemorem, quaeso, virgo BOHEMA, modis?
Grande suum cuique est meritum; neque plurima desunt
Pondera SPONSE tibi, plurima SPONSA tibi,
Exiguum est, quod SPONSE tuo sub pectore Musa
Doctae habitant; totus floret et ipse Sion:
Nec non facundo manant tibi semper ab ore
Pura salutiferis pocula repleta favis.
Iam si deficiant aliarum nomina laudum;
Quas dare, SPONSA, tibi vel Pater unus habet?
Non te virtutis decorat pia laurea tantum;
RomanaeMusae sed quoque durat honor:
Gestit et in doctis te concelebrare puellis;
Quod paucis hodie fas adiisse decus.
Cetera praetereo; sed quae canet ipse maritus,
Os roseum et dulces dum legit ore genas.
Vota cadunt (nam quo faciant sine carmina votis?)
Vota cadunt; sed quae non levis aura vehat.
Duret WERDERMANNUS amor, nec SPONSA senescat,
Et ferat usque suas, opto, ROSINA rosas.