Latin
AUGUSTI BUCHNERI IX. EPITHALAMIA., XLII. Anno 1658. Novembre 15. MarcoJohanni VOGELHAUPTIO, Scholae
August Buchner, Poemata selectiora 9.42
Unproofread scanNot analysed yet
QUid Schola? pistrinum? quod perpes cura laborque
Exercet, vacuum nec sinit esse diem.
Nunc te segnities, nunc te lasciva fatigat
Improbitas, aliud vel puerile malum.
Quid facias, VOGELHAUPTI, ut tanta incommoda possis
Durare, atque aliquo vincere dura ioco?
Adiungis sociam laeto tibi flore puellam,
Tristia quae frangat nubila Sole suo:
Quae tibi blandito properet solatia vultu,
Dulcibus alloquiis fessaque corda levet.
Felicem thalami! faustum ZIROLDIA spondet
Coniugium, et fidam nectit amica manum:
Nectit, et aeterno tibi se dum foedere tradit,
Secum una nectit candida quanta bona?
Sit Schola pistrinum; tibi quem Ziroldis adornat
Casta torum, hic hortus semper amoenus erit.