# De visu aphorismi 12

August Tiemann, De visu aphorismi, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/12

Oculo inest vis, variis se accommodandi distantiis, ita, ut in remotissimis intuendis rebus minima, maxima contra ejus actio sit, cum distantia citra octo pollices decrevit. Plurimi esse momenti putarem musculorum actionem et bulbuur comprimentem, quo retina foco, in minore distantia remotiori, appropinquat, et convexitatem refrangeritemque vim eo adaugentem, quo focus etiam retinae propius accedit. Oculus autem; statu minime actuoso, ad quamnam usque distantiam distincte videat, nondum satis constat. Certe non finibus distantiae 14 pedum (ut Camper. de visu, in Haller. collecta dissert. T. IV. vult) includi, exinde jam patet, quod et remotissimas res; dummodo satis sunt lucidae, acutis etiam finibus circumscriptas videmus. Ipsos fere parallelos putarem radios ita refrangi, ut, ad distinctam visionem satis prope retinam coeant. Etenim, si per vitrum convexum perspicis, res demum longe ultra focum positae fines amittunt acutos. quod meae sententia convenitel 10. Facultas illa oculi imperfecta aut nulla myopiam et presbyopiam efficit. In myopia quie tus atque relaxatus oculus, remotioribus rebus non est accommodatus, sed, ac si intentus, mutationes internas jam passus esset, propiores solum videt. Saepe globosior reperitur, saepe humores nimia vi refrangente sunt. Oculus planior cum minore humorum vi refrangente in presbyopia accusatur. Eo enim fit, ut mutationes internae vim sufficientem non habeant. Saepe rigiditas et immobilitas aliqua una adesse videtur, ut, objectibus etiam refluo motissimis, refractio in focum non minus fiat: imperfectior. Lente post cataractam desumta, presbyopiae vitium oritur. Errant autem, qui hoc unum, et simplex vitium adesse putent, quum oculi mutationes longinquioribus ipsis distantiis imperfectius se accommodent. Compressione enim bulbi, lentis ideoque optici centri situs mutabatur.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
