# De visu aphorismi 18

August Tiemann, De visu aphorismi, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/18

16. Quae singulum tantum retinae locum ferit incitatio, non omnem capacitatem solum mutat, verum, nec loco affecto arcte circumscripta, partes affines videtur incitationis sensim debilioris participare. Ubique enim affectios aliqua ad latera propagatur. Inde autem, quod luce minore affectio satis magna esse debeat, ut percipiatur (12), neque minimae cujusque partis sensatio singulatim distinguatur, sed immutabilis visionis angulus exigatur, (9) denique affectio minor debiliorque universali affectione quasi absorbeatur; hic etiam ad legem il lam, concluditur. Adsunt dein, quae eam luculentissime probant, phaenomena. Nam statu morboso oculi v. gr inflammatione – aegrotis omnia confusa et splendore intolerabili circumdata esse videntur; ac sani ipsi oculi nimia splendida non arete circumscripta sed radiata et confuse extensa vident. Tum, autem maxime splendore nimio coecati, omnem retinam splendore affectam sentimus. Quod totam eam singuli loci affectionem sentire, etiam elucet. Magna vi choroideam esse, affectionis transgressionem finium coarctantem, facile intelligitur. Ob diminutam sensibilitatem et choroideae fortasse auctam efficaciam, vel ebrii homines, vel incipienti amaurosi ex hoc vitio laborantes, vel belladonnat dosibus largioribus usi, omnia minora videre putant. Partium dein affinium ipsarum tum temporis incitationem, affectionis fluxum restringere atque modificare, satis constat. Inde fieri videtur, ut complures colores juxta dispansi, si similes sunt et affines – viridis e. c. et caeruleus – minus distinguantur et displiceant. Huc etiam faceret, quod colores minoris circuitus supra fundum latiorem alias coloratum, vel proprietatem omnem amittant atque glauci fiant, vel mutati appareant.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
