Latin
2
August Tiemann, De visu aphorismi 2
Unproofread scanNot analysed yet
Utut enim indefinita est materiae notio, id tamen, quod nullo potest modo intuitui et sensibus esse objectum, pro solida non habeatur re atque materia. Sensationis principium externum alius sane esset naturae, ac res, quas ejus ope intuemur atque objectus reddimus. Quae autem diversae luminis modificationes et status dicuntur, relationis tantum rerum ad visum sunt diversi modi. 3. Omnia visum explicandi pericula irrita fuerunt, quibus ea, quae ipso demum visu phaenomena futura essent, res esse perhiberentur per se exsistentes atque in oculum agentes, ut imago inde, animae percipienda, oriretur. Is enim, quo objectus opponitur personae nostrae modus, ex utriusque mutua, quae ipso eo actu demum fit, relatione explicari nequit. 4. Lucem igitur omnesque ejus diversas rationes, sensationes continent. (2.) a. Lucis –sive lucidi potius (des Hellen) –sensatio ceterarum commune est principium, quo non omnes solum continentur, sed quo tantùm prae1) Quid autem rerum ad oculum relationi re subsit, sive quid lumen sit per se consideratum, nescimus. Lumini substantiam aliquam, sive solidam materialem, sive aliam tribuentes, hanc per se exsistentem et constantem caussam esse crederemus, cujus adtributio et qualitas accidens modo esset lumen (perceptionis, sine quo ipsa posset cogitari. Talem autem notionem, quis non videat, cum ea corporis per se lucentis convenire? sente istae possunt exsistere. Lucis (des Hellen) informatio ex functionis psychicae, modo conveniente, activae repraesentatione fingitur. Ceterum hoc lucidum (lux) neque describi neque explicari potest.