Latin
20
August Tiemann, De visu aphorismi 20
Unproofread scanNot analysed yet
incenso circulum quam celerrime describente, perfectus circulus splendens apparet, neque pagebrarum nictitatione visio interrumpitur. atque colores complures celerrime unus post. alterum oculo obversantes, sensationem mixtam albi faciunt, quod retinae tempus non est, singula percipere, et vix motae actioni alia jam additur. –Impressionem hanc remanentem eo cum sensatione fines transgrediente liceat componere, quod ambae retinae efficaciam produnt, jamjam liberiorem et utraque sensualitatis forma evidentissime indutam. Infinitatis autem multiplicis adjuvant comprehensionem, Quo fortior, affectio fuerat, quo diutius ipsa perduraverat, eo distinctior majorque impressio est remanens. Actione externa vehementiore, ipsa organi affectio atque sensus obcoecatus diutius post eam etiam constant, remanentique sensationi et turbulentae hac admiscetur. Colores, quorum ruber flavusve diutius quam caeruleus vestigia relinquit, ipsos etiam, remanen te adhuc formae impressione (Fränklin verm. ochr II, 324) evanescere, facile comprehenditur perpendentibus, formae impressionem ultimum totius affer tionis vestigium et remanentem conscientiam esse Etenim duo distinguenda sunt, sensationis modus et totius intuitus habitus remanens. Ille aut verus est, ubi sensatio ipsa, qualis fuit, in conscientia aliquamdiu remanet; aut spuriam decoloratam nigrami ve eam denominarem, ubi suppressae et desinentis organi actionis conscii nobis sumus. Qua sola praesente habitus totius intuitus adhuc adesse potest; vi autem animae imaginandi saepe revocatur, ut eam adesse, modo putemus. Quae a sensatione remanent impressiones, eae solae ex retinae efficacia ortum, ducunt. Ad id autem, ut quam minima sit actio in retinam externa, requiritur, ne impressiohinense sinosis on BLIO lem, quae remanserat, minorem praesertim, turbet, IAE, vel etiam supprimat. Colores physiologici. 18. Conditionibus impressionis remanentis non perfectè expletis, ille sensationis modus varie conformatus oritur, qui colores, quos dicunt alii accidentales, alii imaginarios et adventicios, alii physiologicos, amplectitur. a.