# De visu aphorismi 21

August Tiemann, De visu aphorismi, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/21

Ubi vero organica retinae vita, mobiliore ipsius irritabilitate, nisiliave vi externa, affecta, sensationes turbatas producit, coloris alicujus sensatio non adest; sed prominet quam maxime impressio remanens falsa. Quod sit, sole v. gr. inspecto imaginem obscuriorem relinquente, parvam, oculo clauso, quum ad eminorem tum distantiam referatur, majorem, dum in alios objectus oculos conjicis. b. Diutius autem sole aliove corpore lucidoinspecto, maculae nigrae circulique, diutissime saepe remanentes, (Ritter in Gilberts Annal. Bd. 9. Darwin Zoonomie, übers. v. Brandis T. II.) stuporem sensus localem sequuntur, qui, magis etiam auctus, in amaurosin partiariam transiret. Non mutata solum capacitas est, sed destructa, ad quam restituendam tempus aliquod et vividior organica efficacia requiruntur. Quaevis autem vitae organicopsychicae passio, retinaeque actuositas major, quum colores gignant, hac apprime conditione, colorum sensationes sine ordine efficiunt. (Daribin I. c.) 1c. Saepe capacitatis ratione solum immutata sit, ut, aut, tempore jam aliquo praeterlapso, hic locus toti incitationis rationi respondeat; omniaque saltem obcuriora visat, aut, quando minus luminis praecesserat, omnia eo loco, lucidiora appareant Darwin-p. 329.) d. Puriores et a speciali retinae functione pariuntur saepe sensationes, earum, quae adfuerant, contrariae. Vegetior impressio remanens et adspectus diuturnus organi actionem augeant, verum non turbidam reddant. Nonnunquam tamen ob affectionem intentiorem, quam organica vita maxime patitur, sensatio ipsa primigenia diutissime remanet, semperque revocatur. Nova enim irritatio, pro antecedente majore, nulla fere est habenda, Colores se invicem provocant ruber et viridis, flavus et violaceus, caeruleus atque aurantiacus. Quod autem tum demum fit, cum validiori impressioni remanenti nova irritatio externa accedit. Etenim sensatio contraria, – sit veri coloris physiologici, sit ex mutata capacitate, claritatis opposita ratio –, oculo magis obscurato, ad primitivam iterum transit. (cf. praecipue, Darwin p. 548. p. 761.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
