Latin
24
August Tiemann, De visu aphorismi 24
Unproofread scanNot analysed yet
lusoria tamen videtur quaestio que pro vero addo, animam, ut rubri coloris sensationis fiat conscia, contrarium ejus, viridem tenere, esse necesse. vos or De singularum retinae partium ratione sensibili. Braloque 19. Peripheria et centrum. Centro retinae visionis objectum nos quasi quaerere, et optime videre, res autem a latere inspectas plus minus confluere, colorisque esse languidioris, usus docet. Refractio radiorum per medios humores aequabilior, pieturam in retina accuratiorem reddit. Verum centrum sensationes etiam puriores, rebusque alienis, organi sensu minus turbatas exhibet, singulas melius distinguit subtiliusque omnes percipit. In partis periphericae affectionem attentum convertere animum non valemus. Minore quidem lumine ea eget, sed ea ipsa de caussa ad subtiliores modificationes percipiendas non apta est; omnesque luminis impressiones aequabiliores habet. Incitatio dein, quum facilius affectionis fines transgrediatur, et organi ipsius sensum suscitet, confusa indefinitaque sensatio gignitur. Qua re, lumine subito incurrente, obcoecantis splendoris dolorisque sensatio in peripheria vehementior quam in centro oritur; maximeque, eo a latere incidente, oculi afficiuntur. Nam in situ horizontali legentes: lectu v. gr. incumbentes plurimum afficimur. atque oculi prominentes –Glotz augen –praeprimis a lumine offenduntur. dein incipienti amaurosi, cujus conditio debilitas torpida est, sensatio major in hisce partibus periphericis reperitur. Magis itaque passiva ignobiliorque est peripheriae conditio. Annon in ipso oculo, varia retinae structura et conditione, sufficientem illius rei rationem inveniamus? Praeterquam, quod centri incitatio aequabilius in omnem retinae vitamoagit, aequabilioremque finium incitationem invenit; ut affectio ipsa in se conformior fiat, organicae conditiones adesse non videntur. Choroidea enim, si aliquid conferat, potius tamen retinae conditioni jam datae subjecta est. Nigro pigmento in peripheria ditior, retinae actioni magis passivae adjumento quidem est, verum et superpondium aliquod sibi vindicat. Seintillae itaque et colorata puncta, congestione ad caput facta, a latere plerumque oculo obversantur.