# De visu aphorismi 25

August Tiemann, De visu aphorismi, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/25

Quae quum ita non sint, polaritas aliqua tantum abest, ut hoc phaenomenon explicet, ut ea potius ex eo ipso primum sequatur. Psychicus igitur processus, potentia externa elicitus, statui debet. Is semper in sensatione secundaria excitatur color, qui cum primitivo balbum complet. Quum lux autem mera et indifferens das Helle, sensatione albi quodammodo se referens, sit medium illud, quo adjuvante certus color oculo elicitur, ea simul semper ceterorum etiami colorum conditionem oculo praeberi, verisimile fit. Silente dein actione primitiva, potentia autem externa novum et continuatum relicente processum sensiferum, complementum hoc, quod per se cum retinae actu sensifico primigeno, clam conscientia, sensim una interiisset, nunc jam ad majorem vim accrescens, conscientiae coram producitur, aut totus ille actus sensiferus conficiatur atque persolvatur. Complementi autem praesentia eo probatur, quod coloris sui margines jam occuparet; ille enim in retinae partes affines debilius agebat, quo retina ibidem posset totam sensationem lucis explere. Talis vero ratio subjective nimirum fuit necessaria, ut in eam oculus rediret conditionem, quae, impressione remanente sublata et in lucidum illud simplex soluta consistens, omnem colorum sensationem debeat comitari. – Cur autem et quomodo hoc fiat, lumenque externum hanc vim indifferentiae restituendae efficiat, problema, si non insolubile, difficillime saltem solvendum putarem, quum externi principii caussalis et ad meram lucem et ad sensationem colorum ratio ignoretur. An ea praeterea esset utriusque, primitivi et secundarii coloris, iratio, ut ille externa versus magis tendat, hic introrsum potius vergat, et uterque una semper exsistat?

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
