Latin
26
August Tiemann, De visu aphorismi 26
Unproofread scanNot analysed yet
)contra monuit, non nigrum apparere locum evanescentem, sed fundi colore induci, idemque fieri si nigrum esset signum supra fundum coloratum clariorem, ut sensatio: ergo, quae antea deesset, tum restitueretur. Dein lumine ante locum posito, splendorem aliquem lucidum videri. Verum nec lumen distinguimus, sed tota ista regio splendore pollet, neque splendorem alicubi majorem et nucleo praeditum observamus, sed inanior ille potius in medio videtur. atque palpebras conniventes radios quidem videmus, verùm non locum ex quo exeunt. Constat itaque, externam affectionem juste non percipi, quamquam neque sensationis defectus in conscientia concipitur. –Quod quidem accidit, singulis retinae partibus paralyticis. –Qua conditione id nitatur, non constat. Troxler choroideam hoc loco deficientem accusat (Organ. Physik pag. 56.) . At quae etiam inter choroideam sit et retinam ratio, ea vis illi adscribi non potest, quum maxima sensibilitas eo efficeretur. Ipsum potius nervum opticum accusarem, ea structura nondum indutum, quae ad functionem sensiferam requiratur. In fila quidem jam dispertitus, post transitum demum in propagines suos, retinam abiens, ipse, eo loco ejus structura nondum gaudet, neque fines, quibus solis munus est percipiendi, aequiparat. Quo fit autem, ut aliquam tamen sensationem eamque fundi, eo loco habeamus? Quae Haller (V. 470. profert, sensationem sive incitationem a partibus affinibus ad continuatum nervum opticum propagari, minus sunt probabilia. Etenim nimia incitationis diffusio, quae nec partibus maxime sensibilibus est, statuenda foret. A sensationis autem ad sensorium commune propagatione hoc derivaturus, primum explicare deberet, cur hic solùm ea migratio perciperetur, neque omnes sensationes ubique in retina perturbarentur, aut saltem, cur affines solum sentirentur, neque omnes eo loco commiscerentur. At nervus, depositis jam involucris, suo modo cum conscientia actuosus fieri incipit, externorum respectu adhuc indifferens et immobilis. Ceterarum vero partium sensatione, quae ipsa etiam omni forma locali caret, intercedente, loci spatio vis nostra intuendi omnia describit. Indifferentiam autem, quae a negativa sensatione –sive activitatis deficientis et suppressae sensu (7) -longe distat, non comprehendit, neque tamen ejus conscii nobis esse possumus.