# De visu aphorismi 27

August Tiemann, De visu aphorismi, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/27

Qua re in ea functione, quae apprehensa in unum comprehendit et circumscribit, ratio per se indifferens absorbeatur quasi et se deperdat necesse est. Cui, hypotheticae quidem explicationi, optime convenire videtur, ea, quae ibidem vere sentiantur, haud ita clare conscientiae obversari, neque dici posse; sed sensatio quasi inanis 1) est, in affectionem universalem sese deperdens – ita praesertim lumine loco proposito. Pari ratione incerti sumus, quo loco intuitus externis finibus circumscribatur. Sensatio enim, indifferentior sensim, denique nulla est. 21. Ceterum omnes retinae partes, centrali excepta, pro nostro arbitrio externa non percipiunt. Oculis enim attento animo in signum aliquod diutius conjectis, objectus supra eundem fundum, alias atque alias colorati, sensim ex sensatione abeunt. Quae inhoc – cujus Troxler (ophth. Bibl. I. c. p. 31.) primus, mentionem injecit – experimento instituendo pluries et constanter observavi, sequantur. - a- Objectus juxta siti affectio plus minus semper evanescit, atque sensatio specialis, objectibus primum caligine indifferente inducta, affectione fundi, supraquem apparet, universali deperditur, quae autem, ipsa jamjam inanior minusque clara esse videtur. Sensim autem e conscientia abit sensatio, a margine objectus ad centrum versus. b. Uno sive utroque oculo punctum percellas, idem accidit, celerius, cum 1) Inanem dico, quod proprie neque certae alicujus sonsationis, maxima etiam attentionis vi adhibita, neque deficientis et suppressae consci simus. uno, facilius et certius cum utroque sit, quum alter alterum tum fulciat confirmetque, c. Objectus majores, quam qui evanescere possent, obscuriores tamen et diffusi fiunt. ed. Ita et lucidiores – vegetius rubri e. gr. – vel difficilius abeunt, vel fundi caligine vacillante et pellucente inducuntur. Optime contra sensatio negativa – nigri non splendentis – interit. e.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
