Latin
29
August Tiemann, De visu aphorismi 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc oculi vim abstrahendi utilissimam esse maximeque necessariam, ne omnes sensationes et intuitus confluant et confundantur, patet. In quovis itaque oculi usu, attentiore praesertim, praestantia haec agit; quod quotidie, libro legendo et q. 8. pl, sexcenties observandum. De retinae ratione morbosa in universum. 22. Major mobilitas organica et impedit, quoninus organicus actus atque psychicus possint congruere, et turbulentiores sensationes organique ipsius affecti sensum suscitat. Majorem tum sensibilitatem eamque morbosam adesse dicunt. Organicae vero vitae facilioris imperfectiorisque esse solet vitium: alias enim noctu deberent visum habere acutissimum. Ex minore autem capacitate, ori ganique sensu fluunt phaenomena photophobiae, sensationis obcoecantis, colorum confusiones, finesque affectionum non circumscripti. inde in febre cum singulo quoque pulsu lucidiora omnia visa, esse, observarunt. Incitatiore enim vita et floridiore singulae impressiones quoque momento denuo agunt atque stipantur, ut nulla tamen sensatio ad maturitatem perducatur. Qua re accidit, ut obscuriores quidem colores distis guantur, summus autem puritatis colorum gradiis (4) non percipiatur, sed rubro, cujus natura est minus specialis, albove fulgente permisceantur et obruantur. Hinc itaque nonnullis debilioribus, mane expergiscentibus, rubro omnia tincta videntur. hinc lux, splendida nivisrubri coloris sensationem dolorificam, id est, actionem turbidam organique affecti sensum efficit. hinc varii colores, irritabilioribus facillime advolantes. hinc scintillae denique, hoc statu in amaurosiacompletam transeunte, quod organica, vita proprietatem suam amiserit, at lumini aliquamdiu adhuc imperfectius moveatur. Morbus autem modo totius systematis nervosi –hysteria v. gr. –modo localis solum affectio reperitur. Inflammatio, partium exteriorum ipsa, ita retinae vitam jam mutat.