# De visu aphorismi 30

August Tiemann, De visu aphorismi, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/30

Consensum aliquem et organi unitatem minus, quam celeriorem accusarem in retina etiam materiae vicissitudinem. Similis junioribus, at non morbosus status. Choroideae saepe est actio milior; talis infantum, graduque majore leucaethiopum ratio. Ita nyctalopia, quae momentanea saepe in ebriosis observata fuit. (Haller I. c. Reil de sten, ubi certe congestio non una aderat, sed status fortasse relaxatus. Ita varii metu trementibus, pudore timidis aliisque colores, ex externa vel minima saepe caus sa agente. b. Contrarium vitium imminutae sensibilitati audit, acie una atque subtilitate visus decrescente. Impeditae adest sensationis praesagiens conscientia, et amaurosi incipiente, photorexia aliqua et caliginis nebulosae visioni obstantis sensus. Organi autem subest immobilitas, ex organicae vitae ad minorem gradum redactae debilitate et depressione, Ita in senibus, cachecticis, moestitia depressis. Deinde, initio saltem ex systematè sanguifero superpondium sibi vindicante, reproductionem quidem, at non speciali functioni aptam modificationem adjuvante, potest id fieri. 23. c. Quaecunque occurrant sensationum alienationes, ex mutata sensibilitatis et organicae vis ratione gignuntur. Qui ab amaurosi convaluerunt, iis nigrum colorem, rubrum visum esse, Troxler perhibet (ophth. Bibl. I. c.). Lumen enim nigro semper etiam admixtum, clari instar erat. Nigrum autem ipsum modificationem sensus eam, quae omnium minime specialis et peculiaris est (4) producebat. Nullum omnino colorem purum sentimus; ceterum itaque lumen, quod nobis non distinguitur, iis, quibus organum irritabilius est, varias valet sensationes suscitare. d. Quae exstant exempla hominum aut unum alterumve colorem non discernentium, aut album et nigrum solum, et omnem colorem pro glauco, sentientium, imperfectiorem solum conformationem demonstrant, qua quidem luminis vis et gradus, non ratio autem et modus cognoscantur. Sentiunt illi medium tantum, neque id, quod eo geratur (4) (Philosoph. transact. LVII. LVIII. Göthe I. c.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
