Latin
HLITUBO
August Tiemann, De visu aphorismi 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quo minus enim externa comprehenduntur sensationibus, eo magis mutationes sentiuntur internae 4) c. Ultimum denique Galvanismus lucem oculo excitat, oculo ipso aut partibus cum nervis ciliaribus cohaerentibus armatis. Magnum omnino consensus utriusque systematis nervosi in oculo occurrentis, et vitae functionisque unitatis documentum: Majore certe vi systema ciliare esset, ac vulgo putatur. Annon vero nonnunquam choroidea potius afficiatur, ejusque vita irritatior ita influat, ut colores a retina sentiantur? Quaeram autem sit galvanismi ad vitam nervorum ratio, cujusmodi analogia inter utrumque, quum ignoretur, neque utrius. que poli actio peculiaris, satis explicari posset. polum hydrogenicum negativam modo sensationem ex vitae suppressione facere, haud verisimile videtur, quum niger tum potius color deberet quam alii apparere. nito in tu Atqui in lypothymia primum externa amplius non centiuntur, integro et aucto sensu corporis; deinde hic interit, usque demum conscientia omnis amittitur, quae, cum apperceptione, omniaque eodem ordine redeunt. V. De intuitus nonnullis rationibus. 25. Quae visioni, ut intuitui, primigenia et propria habenda sunt, ea vel organi affectione vel sensatione aperte dari oportet.