# De visu aphorismi 34

August Tiemann, De visu aphorismi, HLITUBO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/34

Pro diverso itaque colore, luminis umbraeque gradu et habitu, quae omnia sentiuntur, diversitates etiam intuitus infinitae exhibentur. Objectus extra nos intuemur. Quod quidem aeque indistincte et indefinite, primum factum esse, infantibusque neonatis fieri videtur, ac si retinae ipsius, irritatione lux eliciatur. Memorandum autem, nulli sensui tam perfectam esse ab organo atque anima sentiente, objectus separationem, nulli tam distinctam objectus – ne rei quidem dico oppositionem, qua ad clarissimum sensum perfectis, simumque intuitus modum etollatur visus, Circumscriptionem duarum dimensionum, & sive figuram, intuitui, qui visu sit, esse genuinam, ipsaque organi affectione produci, vidimus (8). Ejusmodi haec est, ratio, ut, quamquam singuli radiorum coni, accuratissime non colligantur in focum quod sit oculo distantiae non planè accommodao – visio tamen distincta sit, dummodo medii radii vim habeant sufficientem. Conscientia enim in validiorem affectionem intensa, radios laterales non percipit, qui picturam paullulum diffundentem reddunt, retinamque pro ratione minus movent. (partim ex 16, p. ex 20.) Nullius licet in organi affectione momenti sit, ex quo loco et qua distantia lumen exeat, pro situ tamen rei et via, qua organum afficitur, sensatio et intuitus, variant. Singulae ergo cujusque partis et rationem et situm affectione et infuitu repraesentari necesse est, ut ad totius figurae intuitum et repraev Irritre ιστα qu 1) Quadratum rubrum vel coloris vegetioris diutius inspectum, in erucem denique transit (Busson l. c.), ut tamquam ambarum dimensionum forma, ex qua figura construitur, oculo fatigato omniaque demittenti adhuc supersit.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
