Latin
HLITUBO
August Tiemann, De visu aphorismi 35
Unproofread scanNot analysed yet
sentationem intuendam perveniamus. Ita autem constitutum est organum, ut minima quaeque retinae particula superioria parte inferiore, dextra a sinistra viceque versa solum possit affici. In sensatione itaque, ortoque intuitu, directionis huic affectioni respondentis conscii sumus. In experimento Mariotti, apparente iterum objectu, a quo latere id fiat, statim sentimus. Nova autem et alia non desideratur explicatio, quod inferior aliqua retinae pars superiora tantum sentiat, eaque pro superioribus etiam intueatur. Nam cur singulis retinae partibus, cur toti denique retinae esset intuendi facultas, talisque esset, ut, quae organi affectione sensationem excitent, ea sub figurae forma intueatur, tum etiam foret quaerendum. Qui igitur incomprehensum aliquid ei inesse putant, quod recta omnia videamus, icuncula in retina objectuum ratione, inversa, ii, quum affectionem sentiri et organi partem affectam intuitu percipi statuisse videantur, aliam quaestionem necesse est adjunxissent, curne omnia curvata etiam appareant. Situm praeterea figurae pro mentis notione habuisse videntur, quum figura, visui genuina, situs eam notionem jam ipsa contineat. Repraesentatio lautem objectus, sensualis facultatis intuendi est effectus. Ea itaque rationem etiam continet, cur figura ejusque situs certo sint modo constituta. Qua a primis annis cataracta laborarant, primo statim post operationem momento, situm objectus, ad corporis situm relatum, absque omni comparatione discernere sciverunt. (Janin Ub. d. Auge pag. 267.) Neque ad consuetudinem tactu edoctam, neque ad oculi usum motionemque, ad inferiora superiorave inspicienda, diversam confugiamus, ut commentaticium hoc problema enucleemus. Sed retinam ex sua vi intuendi primigenia, radiorum sentire directionem, pro certo habeo. Principii enim sensationum externi, tamquam extrinsecus venientis nos nobis conscios fieri exinde patet, quod ea est sensationum sensus externi proprietas. In quavis autem visione cujusque vel minimi dicerem luminis viam percipimus, quemadmodum in experimento Mariotti perclarum est, luculentius etiam hoc fit experimento. Charta enim non spellucida ante oculum ducta, per unicum eumque parvulum in ea perforatum foramen, liberum coelum inspicias.