# De visu aphorismi 36

August Tiemann, De visu aphorismi, HLITUBO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/36

Interchartam dein et oculum acus capitata interposita, rectam in cornea et abhinc in retina umbram depingat necesse est, ut, si caput a dextra stat, ejus umbra etiam retinae dextram feriat. Nam acus ipsa luminis nihil in retinam mittens, cohibet solum lumen, quo aequabili retinae fundus movetur. Lumine autem per unicum foramen penetrante, fretina finium et unius alteriusque lateris nullam distinctionem habet. Attamen ex umbrae sensatione intuitum sibi informat, quo acus caput ad sinistrum refertur, quum luminis radios, umbrae capitis fines, pungentes pro inde venientibus, sensationemque capitis pro ibidem inhibita habeat. Ibidem itaque et luminis circumscriptionem intuetur. Inversa ergo apparet acus, dum umbrae ejus conscii sumus. Quod fieri non posset, si retinae parti affectae aut non affectae intuitus latus proprie responderet atque conveniret. 26. Praeter haecce visus intuitui genuina, alia non intuemur, sed mente vario modo dijudicamus. Motum ita, ex mutatae praecipue directionis sensu et conscientia, ita et magnitudinem et distantiam ex variis rationibus. Tactus praeprimis nos docet, judiciaque adjuvat, maxime vero formam, quatenus dimensio tertia accedit, explorat. Visus enim certissime dat figuram, ipsique formae eam tribuit. Nam corpus aliquod construentes nobisque repraesentantes, visu, non tactu id informant, hoc tertiam solum dimensionem adjiciente. καίε VI. De visu simplici atque duplici. 27. Quaestionem, cur oculis duobus simplex tamen sit visus, vel maxime agitatam, ita nonnulli solvisse putant (Troxler I. c. ), ut, ambos oculos, ad eandem functionem unitos, unum tantum constituere organum contemplativum dicerent. Duo autem fiunt impulsus, duplex inde sensatio gignitur, duplicis actuositatis intuentis anima sibi est conscia, ac duplicem ideo intuitum producit. Si enim eundem rei locum pluribus digitis posses tangere, pluries etiam renixum intuereris. Atque, strabismo parallelo naturali aut sponte effecto, cuique oculo candela simili ita opposita, ut suum tantum possit oculum ferire, ejusque feriat centrum, ambas candelas et pro diversis intuentur. Ne mihi regeratur, objectum etiam esse duplicem.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
