Latin
HLITUBO
August Tiemann, De visu aphorismi 38
Unproofread scanNot analysed yet
Retinae porro affectionem ita non percipimus, ut loca affecta in conscientia componere atque comparare, conclusionemque istam secretam inde efficere possimus. Qui enim vel minimae partis sensus distinctus nobis esset, affectione praesertim hic minus, quam alibi coarctata et percepta? Denique nulla intentione animae, nulla prorsus conditione duos diversosque intuitus, restituere valemus, imo ne error quidem unquam accidit. Caussa itaque in modo potius, quo retinae ope ad intuitum pervenimus, quaerenda esse videtur. Intuitum enim duplicem gignimus, verum non duorum diversorum, sed pro uno duplicis conscii sumus. Nam intuitus certae alicujus speciei pro vario modoso quo sub forma communi temporis et spatii exsistunt, in conscientia componuntur atque distinguuntur, sive a varia conscientia excipiuntur comitanturque. Simillimi igitur intuitus, dum diverso adsunt tempore, aut alio loci spatio eorum objectus apparent, varia tamen conscientia excipiuntur, –id est, diversi sunt. Sin vero tempore et loco congruunt, jam non distinguuntur, sed dissimiles ipsi in unum permiscentur. Per vitra varie colorata perspiciens objectus colore medio aut uno alterove tinctos videt. Duo autem intuitus, qui ambobus oculis fiunt, ad tempus conveniunt. Quodsi ergo praeter directionem, distantiam etiam sentiremus, ut objectum certo loco descriptum intueremur, problema foret solutum. Mutationis cujusque oculi internae intercedente ope, objectus distantiam indirecte percipientes, sive diversitatem potius pro diversa distantia sentientes, huic sensui conformem locum intuitus objectui definimus. Quod si utroque oculo fit, ubi axium directiones coeunt, ibi habemus intuitum. Qua re duplex intuitus in uno eodemque conscientiae modo exceptus, unus solus redditur. Ipso eosensu diversae distantiae, tamquam norma et finis oculo ponitur, quo, attente inspecto objectu, omnia, quae intuemur, in idem fere planum, paullulum, si remotius est, distinctius cameratum referimus. Quod citra finem illum, non nimis remotum; videmus, oculo cuique in hujus plani eo apparet loco, quem prolata directio ferit, duplicatum itaque et dextro oculo a sinistro, sinistro a dextro latere visitur. Res ultra istum finem sitae, ubi visionis directio planum perforat, apparent, duplicatae etiam, cuique vero oculo objectus a suo latere.