# De visu aphorismi 4

August Tiemann, De visu aphorismi, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/4

Multum disputatum est de numero colorum simplicium. Quorum ratio quum sit subjectiva, quot vere diversae sensationes sunt, tot colores, id est, innumerabiles existunt. Eas solum sensationes, quibus cum aliis nihil est commune, respicientes, tres hoc respectu individuos colores inveniemus, rubrum, flavum et caeruleum. Quorum sensationes ceteri evidentissime in se uniunt, et unitas proferunt. Trium illorum non vividissima quidem, at praecipua et longissime separata proprietate videtur cueruleus gaudere, utpote qui ab albo longissime distat. Atque omnium ille minima lucis sensatione comitatus est. Denique strictissime a ceteris separatur, quod quidem in imagine prismatica luculenter reperimus. per sui ipsius auctam vim, indicum colorem, in violaceum transit. Qua re hic unus color, duplici autem forma indutus, ambobus aliis oppositus quasi stat. Ob debilitatem vero facile ei obscurationis sensatio superinducitur. Majorem vim ruber color habet; majoreque lucis gradu pollet. Quamobrem ejus sensatio, vi sua ceteras longe superans, facillime excitatur, ut minor neque satis evoluta proprietas, vi vegeta adjuvari et etolli videatur. Rarissime est ejus sensatio mera. Flavus denique color cum satis distincta et peculiari natura mediocrem vivacitatis gradum jungit, ut restrictae aeque ac praevalentis lucis sensatio absit. Sicut ergo in rubro colore psychici organi actio ex se ipsa maxime provocatur, caeruleus autem, ob faciliorem, ut ita dicam, assimilationem, minorem activitatem adfert; sic flavi coloris sensatio actionem satis magnam et externae affectioni respondentem exhibet. Ruber color ob hanc suam naturam irritat oculum et omnem cerebri vitam, ut tauris gallisque indicis non solum, sed maniacis, etiam ira inde moveatur: epilepticis nonnunquam impetum reducit, debiles fatigat, vividos ipsos juvat, animosque attrahit. Caeruleus duldulcius movet, hilaresque nos reddit, et animos placat, atque dulci etiam desiderio nos replet, postremo vero languescentem reddit animum. Flavus benignam inter externum internumque ponit rationem, et, si purissimus est, maxime placet, impurus autem taedium adfert. Praeter hos colores individuos, ii jam in considerationem veniunt, qui quidem ex mixta, et in conscientia facile separanda, satis tamen speciali distinctaque sensatione constant.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
