# De visu aphorismi 5

August Tiemann, De visu aphorismi, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/5

Sunt duo, potissimum colores, aurantiacus ex rubro: et flavo, atque violaceus ex caeruleo et rubro, compositi. Propriam denique classem viridis color replet. In qua sensatione, ambae, ex quibus oritur, vix ac ne vix quidem separari et distingui possunt. De sua autem puritate ad unam alteramve partem declinans, flavum statim aut caeruleum colorem prodit. Ipse color, cujus specialitas distinctissima est, activitatis indifferentiam maximam constituit. Qua re is rubro modificationis minimae, et, maximae actionis praeprimis oppositus esse, oculoque praesertim fatigato optime convenire videtur. c. Niger, qui audit, color, perfectus est omnis sensationis defectus; lux autem est sensationis substantia. Nigra itaque corpora, opacis quidem affinia, eo ab iis differunt, quod nullam unquam relationem ad oculum inire possunt. 1), Nigritudinem itaque, vel potius obscurum, ita nobis informabimus, ut ea sit luci h. e. lucido, dem Hellen, opposita, ac sensationis absentia in conscientia percepta. Deest quasi aliquid functioni psychicae actionem sibi propriam cum conscientia, petenti. a Qua re deficientis etiam actus, pro statu functionis BONIA ato roribu iem 1) Qua revet phosphori isti artificiales alba sunt corpora. 2) Conscientia enim quamque functionem, dum haec ipsa viget, in omni ejus vita comitatur, neque activitatis praegressae ifestationi accedit. aqu monoitulos muluso visus, ideo Nostri, certo modo conscii nobis sumus. Neque lacunae solum indifferens conscientia et repraesentatio oritur.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
