# De visu aphorismi 7

August Tiemann, De visu aphorismi, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/7

Actio ea refrangens tam peculiari modo in his partibus organicis constituta simulque modificata esse videtur, ut partes oculi refrangentes transitum ad actionem magis internam faciant et processus organico-psychici partem organicam inchoent. Quae autem omnia in tenebris latent. Nos eum modo effectum perspicimus, ut ex legibus opticis imago prope retinam depingatur. Maxima vi est lens crystallina. In cornea et humore aqueo, cujusque puncti objectus radii, quorum angulus incidentiae satis acutus est, ita refranguntur, ut jamjam magis convergentes ad lentem perveniant. Quum humor aqueus autem corpusque vitreum ejusdem fere potentiae refrangentis sint, atque in hoc vitreo ipso radii jam coeant, facile intelligitur, lentem potissimum justam refractionem, eamque ex aqueo in vitreum, facere. Ita vero ra dii, a singulo quoque puncto exeuntes, magis magisque semper ad radium centralem vergentes, in retina iterum in unum punctum coalescunt. fractiones ipsae innumerae sunt, in quovis fere oculi puncto repetitae. Centralis autem radius per centrum oculiccum optico vitro comparati opticum viam legens, minores refractiones patitur, ut transitus per humores parallelus fere judicandus sit. In hoc igitur optico centro, non ita definito, sed mutabili fortasse, non singuli radii, sed radiorum coni, aut potius radii-diversorum punctorum objectus. centrales, utpote qui a punto visendo ad retinam usque viam rectam fere faciunt sese invicem decussatim permetiuntur. A sinistra parte venientes ad dextram, ab inferiore ad superiorem tendunt, ut imago in retina inversa oriatur. Lentis autem virtutem perpendens, in eam optici centri regionem transferre, non haesitabit. Etenim pupillae tantopere mutabilis magnitudo, ejusque contractio non luminis solam copiam, radiis exterioribus inhibitis, sed campum etiam visionis restringens, jam vetant, quo minus in ea ipsa centrum quaeratur; exigunt autem, ut non longe pone eam adsit. 6. Illam vero in retina ortam imaginem physiologi nimis urserunt, quum in ea proximam et excitantem caussam visionis quaererent. Per accidensa solum ex radiorum oritur coalitu et cùm eo.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
