# De visu aphorismi 9

August Tiemann, De visu aphorismi, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/9

Ne itaque hunc sensum cum ceteris praepropere comparemus. His est contactus cum objectibus, locorum spatio non diremtus. In visu autem sic est, ut retina objectum, pro sibi contiguo, percipere non possit, sed in intuitu etiam diremtus ille debeat reperiri. Eo igitur difficultas, si qua inest, rediret, qui nexus inter objectum lociispatio separatum et animam posset repraesentantem effici. At videre et tangere, res sunt ambae simplices atque diversae, et, quemadmodum ipsi ambo sensus, sine ulla analogia. Ex ipso autem spatio intercedente jam patere videtur, lumen non posse aliquid materiale et αὕτόκρατόν, in oculum agens, esse. Quo enim posito, lumen et idem tamquam objectum, non extra organon existentem, intueremur. Nam quaeque re exsistunt, neque rerum sunt effectus, quando sensationem eliciunt, in lea etiam sensatio refertur. Res autem, sensationum modo, quas ipsae faciunt, ope, intuemur. Atque quae esset materia intermedia, sit lumen, sit alia, quae nexum psychicum aleret? Nexus itaque directus statuatur. Tum autem ratio, cur extra nos et organum objectus ponatur, facultati animae intuendi, adscribenda est. Non potest quidem explicari; verum etiam explicatione non eget. Loci enim spatium, ipsius est intuitus forma inatos ator tonini aniari ni subjectiva. Luce solum ejusque modis intercedentibus, intuitus habere valemus. Res itaque pellucidae nunquam in intuitu occurrent; quum pelluciditas ipsa non sensationis sit. Nigras etiam res proprie non intuemur. Non existente vero re absolute nigra, aliqua semper sensatio excitatur. dein fines circumscriptas lucidas percipimus. Simplicissima locorum circumscriptio planities est, eaque visus rationi intuendi propria.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
