Latin
iii
August Tiemann, De visu aphorismi iii
Unproofread scanNot analysed yet
JOANNI CHRISTOPHORO HOFFBAUER JURIS UTRIUSQUE ET PHILOSOPHIAE DOC TORI, PHILOSOPHIAE IN FRIDERICIANA HALENSI PROFESSORI PUBLICO ORDINARIO HUNC LIBELLUM ADSIDUI ET MELIORA SEMPER ADPE TITURI STUDII PIGNUS ESSE VULT AUCTOR. De visu aphorismi. I. De lumine et sensatione lucis. 1. Visu ea nobis in intuitu exhibentur phaenomena, quae ex rerum ad lumen ratione prodeunt. Quum sub certis tantum conditionibus, et alias atque alias una eademque producantur, objectibus tamen, quatenus ceteris sensibus, tactu praesertim percipiuntur, iisdem remanentibus; visus principium externum crediderunt etiam ab objectibus ipsis separatum et externe iis adventicium. Qua luminis consideratione deducti, id in re esse, plerique ducunt. At falso.