# De visu aphorismi iv

August Tiemann, De visu aphorismi, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/iv

De luminis natura disputaturi, et id ipsum, quemadmodum nobis datum est, et omnes objectus visibiles in ipsorum ad hominem sola relatione debent considerare. Sicut enim sine lumine nullum dicunt esse visum, ita magis etiam est, quod absque visu, non nobis solum, sed omnino fore lumen nullum, dicamus. Percipienda sola ad visus organum, cum conscientia actuosum, mundi ratio, lucis nomine insignitur. 2. Objectus ipse visionis lumen vulgo habetur, quamquam visibiles demum res, visus phaenomena constituant. Lux forma modo, eaque subjectiva est, qua haecce phaenomena comprehenduntur. Si lumen objectum ipsum esse putares, nova requireretur vis, quae inter rem intuendam atque intuentem facultatem media intercederet. A lumine diversa et distinguenda lux lucens foret statuenda. 1) Ipsam ergo lucem non videmus. At quum quaevis intuitus sensualis species propriam etiam, sibi plane penitusque respondentem causam agentem exigat; peculiarem rerum in visum agendi rationem et vim, momentum sensationum externum, lumen nuncupari licebit. Ita autem omnis jam disputatio de ejus natura materiali aut non materiali labitur.

---

August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi.
