# Ad Donatistas Post Collationem 10.18-28

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 10.18 to 10.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/10.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/10.18

pisces, quousque in littore, hoc est, iii fine sæculi scparentur, intra eadem permixti retia continentur (Matth, XIII, 47-50), victi evidentia verftatis malos iri Ecclesia usque in finiem saeculi permixtos esse confessi suni; sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia cum adhuc in mari sunt, a piscatoribus intra fetia non videntur. Quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quod Ecclesiæ dictum est, Non adjlcfer ultra per te transire incircumcisus et immundus, ad fioc tempus pertinere intelligitur, quando Ecdesia rétibus comparata est, quibus iii mari adhuc positis pisecs malos bonis permixtos vel occultos esse confessi sunt? Unde manifestum cst nonnisi in futdro sæculo post judicium nullum incircumcisum et immundum per Ecclesiam transiturum. violentia veritatis, quæ suos, hon in carhe, sed in cordc torquct inimicos, ut eam confiteantur inviti? CAPUT IX, — 12. Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora Ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis past iraurrectionem futura est: hunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram: ad illam ejus puritatem, non ad hujus temporis permixtionem ilia divina testimonia pertinere, quibus eam Deus pradixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. Ecce etiam ipsl veritate evangelica non aliud coacti sunt confessi, qui malos occultos nuuc ei permixtos esse dixerunt. Ecce nunc transit per illam, licet occu!tus, immundus: non est ergo tempus quod praedictum est, dicente Propheta, Non adjiciet ultra per te transire incircumcisus et immundus: nunc crgo transeunt tel occulti. Nam et huc ipsum quod ait, Non adjiciet ultra, ostendit cos prius solere transire, sed ultra non transituros. Et a nobis invidiose requirebant, quomodo potuerit in Ecclesia Christi diabolus seminarc zizania, cum ipsi fatcreniur in Ecclesia malos saltem occultos esse permixtos, nec ve ænt.u ndere a diabolo utique seminatos.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
