# Ad Donatistas Post Collationem 10.29-39

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 10.29 to 10.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/10.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/10.29

CAPUT X. — is. Hoc ipsum etiam quod sibi acutum invenisse videbantur, contra se potius proferebant. Si enim Dominus propterea retibus bonos et inalos pisces pariter congregantibus Ecclesiam comparavit; quia malos in Ecclesia non manifestos * sed lntentes intelligi voluit, quos iia nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores: propterea ergo et areae comparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti prænuntiarentur fuluri. Neque euim palea quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. De hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter caeteras ex Evangelio posueramus, nibil in litteris suis contra nos scribere potuerunt, nisi Jeremiam prophelam dixisse, Qmd paleis ad triticum (Jerem. XXIII, 28)? Quod idco dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse nun possunt; quia in horreo non simul crunt, non quia in area pnriler non triturantur. Quanquam Jeremias cum hoc diceret, non agebat de populo Dei, sed de somniis hominum ct visionihus Prophetarum: quia hæc duo nulla similitudine comparanda sunt, sicut plenitudini trilici inanitas paleæ non potest comparari.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
