# Ad Donatistas Post Collationem 14.52-62

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 14.52 to 14.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.52

Ita mente caci, tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed eliam loca et regiones et personae convcnirent, quibus non alius, sed ipse esse Straton ostenderetur: cum in illis gestis omuino nihil conveniens, prreler similitudinem nominis, legeretur; qua plena est consuetudo generis humani, ut non solum duov sed etiam plures homines uno nomine vocitentur. Nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginensem, ne in judicio Melchiadis ipso putaretur esse damnatus, quem mulli pro magno habent1, a Donato Casensi distinguendum esse clamaverunt, quia Donatus Car. thaginensis contra Cæciłianum missus fuerat ad Melchiadis episcopale judicium: tam crassam noctem in corde gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudinc nominis sui, et Melchiadem maculari vellent similitudinc nominis alieni. Nunc autem Stratoni tiam Cassiani nomen addere dicuntur, qnod in Collatione tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem habere potuisset, et Cassianus non potuerit. Nec attender potuerunt interna sua nocte impediti, non solum duos Joannes, unum Baptistam, allerum Evan- I gelistam, sed eliam duos Simones, unum Petrum, alterum Magum: in ipso denique tam parvo numero Apostolorum, non solum dnos Jacobos, unum A!phæi, alterum Zebedæi; sed eliam duos Judas, unum sanctum, alterum diabolum; cui tamen Judæ apostolo sancto quisquis similiter mente caecus de criminfe Judæ traditoris calumniaretur, non nisi istos imitaretur. Non enim mirum est, si tales istos calumnialores post tam longum tempus patitur existimatio Melchiadis de duobus Cassianis, vel de duobus Stratonibus, quales evangelica veritas patitur de duobus Herodibus, Nam quia non est expressum quis Herodes pro Christo occisis infantibus continuo mortuus fuerit, et quis Herodes cum Pilato Dominunt persecutus sit; putantes unum fuisse, objiciunt Evangelio crimen falsitatis: sicut isti putantes unum fdisse Stratonem vel Cassianum, objiciunt Melchiadi maculam traditionis. Et tamen illi tolerabilius errant, quia non solum nomcn, terum etiam dignitas consonat, uterque enin.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
