Latin
14.63 to 14.77
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 14.63-77
Unproofread scanNot analysed yet
legitur rex Hcrodcs: isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque fuisse diaconos nullo modo legere potucrunt. CAPUT XIV. —18. Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium, si tamen concilium dicendum est, in quo vix undecim vel duodecim episcopi fuerunt; unde recitavimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum volentes ostendere, dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim vel duodecim episcopos congregari: et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut dicbus et consulibus consideratis, quod tempus fucrit, appareret. Quae martyrum gesta, contra se ipsos protulisse convicti sunt. In eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis christianas plebes solitas congregari. Unde constitit non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in privatam domum similiter convenisse legebantur, ut plebi quæ poterat, sicut gestis martyrum continebatur, eliam persecutionis tempore congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero lapsus, per cpistolam ipsius Secundi, quæ ab istis allegata est, monstrabatur. Ex liis martyrum gestis quæ ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia gesta martyrum intendere; et invenimus, et diximus, fervente tempure perscecutionis, et privatam domum, quod illi fieri potuisse negaverant, congregationi Christianorum fuisse concessam, et in carcere fuisse martyres baptizatos: ut viderent quam non esset incredibile tempore persecutionis in privatam domum paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrabantur Sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi. Quantum nos ergo adjuvcrint gesta martyrum proferendo, quis non videat, qui non similem noctem habet in cordc, qualcm illi habebant, qui hoc non videbant? CAPUT XV. —19. Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur; et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferiemus, ubi dies rccitareniur, et consules.