# Ad Donatistas Post Collationem 14.94-109

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 14.94 to 14.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.94

Hæautem modo dicimus, ut vos saltem oculos aperiatis, et tenebrosa nocte careatis, quam vestri epileopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni judicis objecerunt, et ipsi per diem interioribus tenebris involuti mirabili cæcitate contra se ipsos tanta dixemnt. CAPUT XVI. — 20. Leguntur actis apud Carthalinis magistratum expressa verba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri majore, variis exsitiis vexaverunt: et in Collatione probare conantur, accusantibus majoribus suis ab Imperatore Caecilianum exsilio esse damnatum. Dicunt in litteris suis communionem suam esse Ecclesiam veritatis, quæ persecutionem patitur, non quæ facit (In Mandato Donatistarum, infra in Appendice): et conamur ostendere Cæcilianom damnatum judicio Imperatoris persequentibus majoribus suis. Et hoc dicunt factum, non per Donatum Casensem, sed per eum quem pre caeteris praedicant Donatum Carthaginensem. Hoc enim scriptis suis per suos modo jactare dicuntur, ubi victi judicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna veritas confutavit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerant Ecelesiæ Carthaginis ornamentum et martyrialis gloriæ virum, sic commendare voluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constatini cognitionem, ipse reum et asseruerit et convicerit Cæcilianum (In Collat. part. 2, cap. 10). Ille ergo vir gloriæ martyrialis apud Imperatoris cognitionem reum censtituit et asseruit Caecilianum, illamque cognitionem Cæciliani damnatio consecuta est: illo viro gloriæ martyrialis accusante et instante, Caecilianus ab Imperatore damnatus est, Quod quidem nos falsum esse convicimus, qui ejusdem imperatoris liueras, quibus se inter paries audisse et judicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archivo publico recitavimus. Contra quas omnino quid responderent, nihil invenirc potuerunt, et ad cas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. Proinde a majoribus corum apud Inperatorem accusatum constitit Cæcilianum; damnatum autem non constitit, imo etiam constitit absolutum. Sed tamen vel vos videte quantum adjuverint causam nostram episcopi vestri, qui de illa voluerunt etiam falsitate gloriari.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
