# Ad Donatistas Post Collationem 27.1-19

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 27.1 to 27.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/27.1

Nam quando impios Dominus etiam visibilit poena perdere voluit, ipse ab eis justos admonitione separavit. Sicut Noe cum domo sua ab eis quos diluvio fuerat perditurus (Gen. VI-VIII): sicut Loth ab eis quos igne fuerat consumpturus (Id. XIX) sicut populnm suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat exstincturus (Num. XVI). Ided et Illum qui non habebat vestem nuptialem; noh illi qui invitaverant, sed ipse dominus cujus erat convivium; ligari jussit ei projici. Neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat, et sic ab invitatoribus, quomodo a piscatoribus, videri non poterat. Proinde, he putaretur, sicut isti pluant, velut onus iii turba latenter subrepsisset ignaris; continuo dominus in eodem Ipsd uno, quem ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo convivio projici jussit, multam sociclalcm malorum esse intelligendam, incr quos pauciores boni in convivio dominico vivunt, significare iun distulit. Nam posteaquam dixit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium; continuo subjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ( Matth. XXII, 1-14). Quomodo lioc verum est, cum potius dnus multis fuisset projectus in tenebras exteriores, nisi quia in ilio uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante Domini judicium convivio dominico periuixtorum? A quibus sc boni corde interim ac moribus separant, simul manducantes et. Libcnies corpus ct sanguincm Domini, sed cum magna distinctione: quia i ti ita honore sponsi induti sunt veste nuptiali, non sua quærentes, sed quæ Jesu Christi; illi autcm non habent vestem nuptialem, hoc est, fidissimam sponsi charilaicm, sua quærentes, non quæ Jesu Christi. Ac per hoc, quamvis in uno cudentque convivio, isti miscricordiam manducant, illi judicium: quia ipsius convivii canticum est, quod et supra commemoravi, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
