# Ad Donatistas Post Collationem 27.20-32

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 27.20 to 27.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/27.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/27.20

c, i ). is. Nec idco tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. Ncque enim a populo Dei separamus, quos vel degradando vel excommunicando ad humiliorem pænitendi locum redigimus. Et ubi boc facere pacis et tranquillitatis Ecclesiæ gratia non permittimur, uon tamen ideo Ecclesiam negligimus 1; sed toleramus quod noluimus, ut perveniamus quo voiumus, utentes cautela præcepti dominici, ne cum volumus ante tempus colligere zizania, simul eradicemus et triticum (Matth. XIII). Utentes etiam exemplo et præcepto beati Cypriani, qui collegas suos fencratores, fraudatores, raptores, pacis contemplatione pertulit tales (Serm. de Lapsis), nec eorum contagione iactus est talis. Unde et nos si triticum sumus, ejusdem beati martyris verba fidentissime dicimus: quia etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides, aut charitas nostra; ut quoniam zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Hæc verba justissime ac piissime dicerent majores nostri, etiamsi Cæcilianum et aliquos coepiscopos ejus malos viderent, quos tamen ab Ecclesia separare non possent, propter illos quibus mali demonstrari non poteram, et eos bonos et innocentes putabant: haec verba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne cum vellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
