# Ad Donatistas Post Collationem 29

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/29

Quod ergo jussus est quidam propheta nec panem manducare; nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat ut corriperet eos qui vaccas constituerant adorandas more idolorum Ægyptiorum (III Reg. XIII); hoc omnino facere debuit quod praeceperat Dominus, cui tunc eo modo illos corripere placuit, ut nibil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. Neque enim in Ecclesia non fit quotidie, quando eos quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil ibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eurum peccata dolcamus. Numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete ei'adicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignolis lactis, etiamsi nobis siut cognita, judicare non possunt? Nam in ipsa Samaria et Elias et Elisaeus erant; et si ipsi iii solitudine, non tamen dcvitandorum sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis rcgibus patiebantur. Nam illic erant, hon utique in solitudine, separata, qux ipse ignorabat Elias, septem millia viroruni qui non curvaverunt genu aute baal (III Reg. XIX). bcnique inter præcipuos sanctos habitus Samuel et graviter Saulem corripuit, et cum. eo tamen ad offerendum Domino sacrificium sine excusatione perrexit ( I Reg. xvj: nee peccatorum ejus contagione pollutus est, sed omnino mundus memorum suorum conservatione permansit.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
