# Ad Donatistas Post Collationem 30.1-16

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 30.1 to 30.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/30.1

Sed istam nobis quæstionem quainvis evidenfer ei in Collatione et modo soluta sit, evidentius tamen solvat Aggxus, cujus testimonium prae caeteris elegerunt, ut solum adhuc pro omnibus jactent. Arsuit Dominus per Aggaeum prophetam, populum ex Babylonia residuum, ubi captivus tenebatur, quod domum bamini negligerent, et suas domos excolerent I; et dicit propterea se plaga sterilitatis eorum pzrcussisse regionem. Tunc Zorobabel Filius Salathiel, et Jesus filius Josedech sacerdos magius, et omnis ille populus divinitus inspiratus operari coepit in, donio Domini bei sui. Sic enim eadem Scriptura dicit: Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii balathiel ex tribu Juda, et Spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebaitt opera in domo Domini omnipotentis Dei sui, quarta et vicesima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. Ecce et dies et mensis et annus I definitus est, quando intraverunt ad operaridum in domo Dei. Credo quod illi viri, et ille populus operans in domo Dci non crat immundiis; prasertim quia dixcrat ei Domninus, Ego vobiscum; ct suscilaverat spiritum corum ad bene operandum in domo sua. Denique videte quid sequitur; contexit enim eadem Scriptura et dicit: Septimo mense, una et vicesima mensis, locutus est Dominus in manu Aggæi prophetædicens ad Zorobabel filium Salathiel ex tribu Juda, et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum, dicens, Quis ex vobis qui vidit domum hanc in claritate illa sua pristina 9 Et quomodo videtis eam modo, tanquam non sit in conspectu vestro? El nunc prævale, Zorobabel, dicit Dominus; et prævale, Jesu fili Josedech sacerdos magne; et prævalesce, omnis popule terræ, dicit Dominus omnipotens; et spiritus meus præcst In medio vestrum. Bono cuimo estote, quoniam hæc dicit Dominus omnipotens: Adhuc semel, et commovebo coelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et venient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit Dominus omnipotens: et cætera quæ addidit, etiam futura pro.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
