# Ad Donatistas Post Collationem 30.17-24

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 30.17 to 30.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/30.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/30.17

pbetans; quæ de Domini nostri Jesu Christi temporibus rectius intelligi solent, cujus populus verissimum et sanctissimum est templum Dui, non etiam in eis qui permixti tolerantur, sed in eis solis qui nunc interim a talibus bene vivendo spiritualiter separantur, post vero etiam corporaliter separandi sunt. Verumlamen illum populum, cui prophetia ista prænuntiata est, et qui tunc operabatur in domo Dei, ubi erant ct illi duo, Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Joscdech, quomodo sit exhortatus et commendatus a Domino, salis in promptu est videre in his verbis Prophetæ, quai sicut dicta sunt, inscruimus. Numquidnam ergo istum populum immundum posbumus dicere, ad quem si quis accesscrit inquinabitur, cui populo dicitur, Et nunc prævale, Zorobabel, dicit Dominus; et prævale, Jesu fili Josedech sacerdos tnagne; et prævalesce, omnis popule terræ, dicit Dominus omnipotens; et spiritus meus præest in medio vestrum? Quis dementissimus dixcrit istum esse poputum, ad quem si quis accesserit, iniquinabitur?

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
