# Ad Donatistas Post Collationem 35

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/35

Dcnique ipse Apostolus, ne huic infidelitati consentirent, quorum jam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis præcepit corporalem separationem: multi quippe erant: non sicut ille unus qui uxorem patris sui babuit, quem liberiore correptione et excommunicatione judicat dignum (Id. v, 1-5): longe aliter iste, aliter vitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum eradicetur. Eos ergo qui jam credebant resurrectionem mortuorum, ab bis qui cam in eodem populo non credebant, non corporalitcr Apostolus separat: sed tamen spiritualiter separarc non cessat, dicens, Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala (Id. xv, 33). Non eorum congressum, sed consensum limct, ne malis colloquiis accommodent fidem, quae corrumpunt mores bonos. Moribus ergo eos, non altaribus admonet separarl. Postremo antequam eis hæc Apostolus scriberet, in eadem Ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum non credebant, ip qua crant quibus nihil deerat in ulla gratia: et illi istosinfideelitate sua noy inquinabant, quia isti illis ad camdem infidelitatem non consenticbant. Ecce quomodo illo nou acceditur, ne quisquis accesserit, inquinctur: ecce quomodo nulla participatio cst lumini ad tenebras: eccc quomodo, quamvis intra cadem retia natent pisces, utrique nec causa causæ præjudicat, ncc persona per? onæ-

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
