# Ad Donatistas Post Collationem 36.1-13

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 36.1 to 36.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/36.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/36.1

Quod cu:n ita sit, quæ tam cruda stultitia, quis tam ferrens cordis somnus non excutiatur, possitque aliquando sentire, Cæciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, præjudicane non po se, si non præjudicat parii Donaji causa Maximi;ni, vel potius causa Feliciani et Primiani modo conjunctorum, paulo ante invicem damnatorum? Sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluetibus latitantes ignaros non pol- Iuunt piscatores. Quamvis non sit de piscatoribus quæstio,quos fortasse in illa similitudine Dominus Angelos intelligi voluit. Magis enim attendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari. Neque enim ct ipsi non vident invicem simul natantes, sicut ą pisc atoribus intra aquam posili non videntur Std, ut dixi, sufficit causæ nostræ, qnod mali pon polluunt, quorum mala facta nesciuntur. CAPUT XVII. — 37. Fuerunt I quidam tempore Cæcilian beati pacifici, qui culo, etiamsi innocens noh esset, scientes pro catholica unitate tolerarent, CUIU eum viderent tot ign tis gentibus, per quas ipsa unitas dilatatur, Sacramentorum participandorum communione cohærere; cisque talem non posse monsirari,qualem ipsi cum esse cognoscerent: ipsi se contra istas calumnias defenderent verbis beati et pacifici Cypriani, clamarentque fidenter et dicerent, Ideo propter Cæcilianum non deserimus unitatem, quia elsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam zizauia esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum). Istorum pacificæ patientiæ conveniret præclarissima laus illa, qua laudatur angelus Ecclesiæ quæ cst Ephesi (quem ncmo recie intelligens dubitat ipsius Ecclesiæ gestare personam), cuj dicit in Apocalypsi Spiritus, Scio opera tua et laboremet patientiam, et quia non potes sustinere malos; et tentastii eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces;

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
