# Ad Donatistas Post Collationem 5.86-96

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 5.86 to 5.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/5.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/5.86

nam de Galatia ct Epheso supra jam dielum est: dicant ergo et istæ, Litteras ad nos datas, fratres, quotidie legitis, qui vultis adhuc esse de parte Donati. In ipsis Epistolis per nomen pacis nos Apostolus salutavit, dicens, Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Quare pacem in nostris Epistolis legendo didicistis, et eam nobiscum tenere noluistis? In lam longinquis terris trans mare positis Afrum nobis objicitis Cæcilianum: certe verum cst quod dixistis, Nee causæ causa præjudicat, nec personæ persona. Quæ est ista privata et peculiaris sanctificatio, qua vobis licet ut Afræ parti Donati causa non praejudicet Afri Primiani, nec personæ Primiani Carthaginensis præjudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana præjudicia tam longe mittantur ut nobis præjudicet causa Caeciliani? Dicat eliam catholica Ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata: dicat etiam ipsa, Nec mihi Cæciliani causa prejudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia; quia non præjudicat Ecclesiæ quae toto orbe diffunditur in cujus communione permaneo: aut certe præjudicet parli Donati causa Primiani, quem aui collegæ similiter absentem numcrosiorc concilio damnaverunt. Si autem ideo non præjudicat, quia nec causa causae, nec persona personæ, multo magis servanda est ista justitia erga unitatem catholicam Christi, si eam servari erga se postulat pars Donati. Hoc Ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: pars Donati, tu ista verba dixisti, tu ista verba tua recognovisti, tu istis verbis etam subscr!psisti, Nec causa causæ, nec persona personæ præjudicat. Ego inter spiritus olim requiescentium rccito Caecilianum, tu adhuc vides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo damnatus cst Primianus. In ipsa Primiani causa Fclicianurn damnasti, et cum postea sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
