# Ad Donatistas Post Collationem 51.1-11

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 51.1 to 51.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/51.1

Illud etiam quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo judicio declararunt, non proptermalos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos, et eos inde quos damnaverunt, in honorc integro suscepcrunt; et Baptismum Christi licet foris ab Ecclesia datum, agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos, et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt: etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et prætereundum, quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. Causam etiam Caeciliani a causa Ecclesiæ in nostro mandato distinctam, et tamen etiam ipsam oinni ex parte defensam, respondendo prorsus non attigcrunt. Quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum verbum facere, nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? Quod autem visi sunt respondere, legat qui voluerit, et judicet, eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum, preter responsioncm, quam continuo reddidimus, qua omnia vanitatis corum machinamenta subversa sunt (a). CAPUT XXX. — 52. Jam illud, si montes aureos, daremus, quando emere possumus, quod (objecta sibi Maximiani causa, ut intelligerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium quo in cam absentem septuaginta episcopi quod voluerunt pronuntiaverunt, quomodo non obfuit Primiano cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnaverunt) vehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias responderunt, nec causam causae, nec peronam præjudicare personæ; his paucissimis verbis totam nostram causam, de qua cum eis superius confligebamus, omnino invictam esse firmantes? Quid enim aliud agebamus tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate Prophetarum, Apostolorum, episcoporum ipsorumque adversariorum, demonstrantes bonos a maris Sacramentorum commanione non pollui, si corde, voluntate, moribus, operibus diversas habeant causas, gerantque personas? Quid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret, nee causam causæ, nec personam praejudicare personae?

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
