# Ad Donatistas Post Collationem 51.12-29

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 51.12 to 51.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/51.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/51.12

Hoc ipsi breviter compulsi summa necessitate dixerunt, quia cum a nobis diu diceretur, veritati cedere noluerunt. CAPUT XXXI. —53. Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod majores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, verum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt, eumque ab Imperatore damnatum etiam mentiendo asseverare conati sont? Ubi est illa vox, qua vos decipere consueverunt, nobis invidiam concitantes, quod apud Imperatorem causam agamus Ecelesiæ? Ubi sunt verba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: Illi portant multorum imperatorum sacras2, nos sola offerimus Evangelia? Ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes, eam esse Ecclesiam veritatis qua persecutionem patitur, non quæ facit' Nempe elisa est, nempe prostrata. Leguntur persecutiones eomm; negare non possunt, quia leguntur etiam subscriptiones eoram. Tenemus eos confitentes, profitentes, gloriantes majores suos Caecilianum apud Imperatorem graviter persecntos: tenemus etiam Cæcilianum eis persequentibus ab Imperatore damnatum. Non ergo jam clament, segregationcm suam ideo esse Ecclesiam veritatis, quia persecutionem non facit, sed patitur: aut fateantur non cam ruisse Ecclesiam veritatis, quando a majoribus corum Cæcilianus patiebatur. Si enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur; bonus erat Cæcilianus quando patiebatur. Si autem potest quidem fieri ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt esso qui faciunt; non erant boni majores eorum, quando Cæcilianum perseqnebantur. Porro si fieri potest ut et boni faciant, et mali patiantur; non ideo nos culpandi sumus, nec ideo isti laudandi, quia tale aliquid patiuntmr, quale Caecilianum majoribus sais frcientl < bus passum esse gloriantur. Et tamen Cæcilianum ab Imperatore damnatum omnino non constitit: sed in ejus absolutione atque purgatione, quæ judicii episcopalis et imperialis reeitatione constiterat, nil postea probari potuit immutatum.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
