Latin
54.46 to 54.59
Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 54.46-59
Unproofread scanNot analysed yet
Constantinus ad Eumalium vicarium de purgatione Caeciliani scripsit (b), Sabino et Ruffino consulibus, quarto idus novembres, id cst, post biennium et menses prope octo. Et idem imperator ad Valcrium vicarium I de illorum exsilio soluto, ct eorum furore Deo vindici dimittendo, litteras dedit, Crispo et Constantino iterum consulibus, tertio nonas maias, id est, post quartum annum, et mensem ferme sextum. Unde sine ullis ambagibus liquidissime constat, sive misso ad comitatum Ingentio, sive non misso, nihil postea contra Cæcilianum fuisse judicatum, imo cum judiciis quoque imperialibus victorem adversariorum et pcrsecutorum suorum postea declaratum. CAPUT XXXIV. -57. Eat nunc pars Donati, tolies improbata, toties calumniosa, toties mendax, toties confutata, toties modis omnibus superata atque confusa: adhuc jactet judicem a nobis fuisse corruptum; quasi vox alia victis esse consueverit. Prorsus judex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant, illius infirmaret auctoritas. Sed nec male illos egisse dixerim: imo vero optime egerunt, qui contra suos errores pro veritate tanta dixerunt. Nam si causa eorum consideretur, revera contra ipsos: si autem prosecutiones eorum legantur, magis sccundum ipsos judicavit. An vero in ca causa ille qui medius erat adversaretur nobis, in qua illi qui ex adverso stabant, dixerunt, protulerunt, recitaverunt tanta pro nobis? Quid emere a judice deberemus, quando ab adversariis illa non emimus, quæ judicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sentcntiam? Quanquam si non eum nossemus Deum timentem, et justitiae dilectorem, et ab omnibus hujusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus; qui nimia patientia, cum eos videret premi veritate, nec eis videri vellet adversus, nimium patienter pertulit homines rer inania vagantes, et tam multa superflua dicentes, ct ad eadem toties convicta redeuntes; ut gesta tantis voluminibus oncrata pene omnes pigerct evolvere, et qucmadmodum acta causa sit legendo cognoscere: quod illi utrum magis inopia veritatis, an industria calliditatis egerint, nescio.