# Ad Donatistas Post Collationem 54.60-74

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, 54.60 to 54.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.60

Hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adjuvare potuerunt, quam potius deserere debuerunt. Denique si in illos qui egerunt, intendant cæteri accusationem, eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus, vel a se prolatis lectionibus sic adjuvarent causam nostram, sic perimerent suam; nescio quemadmodum se possint defendere, et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant, Si corrupti essemus, causam tam malam, et per nos et per illos convictam, cito etiam finiremus: nunc vero vel inde credite nos ex animo adfuisse, et aliquid prodesse voluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur, et nos esse victos cito cognosceretur. Si hoc ab eis non fieret, nec ipsis, nec nobis jurantibus forsitan crederetur, illa quae pro nobis contra se, et tam multa dixerunt, et tam multa legerunt, gratis cos nobis omnia præstitisse. Nee tamen ipsis, sed Deo potius binc agimus gratias. Ut enim illa omnia vel loquendo vel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, veritas eos torsit, non charitas invitavit. CAPUT XXXV. — 58. Quapropter, fratres; si tamen non irascimini quia fratres vocamus: illi enim cum hoc a nobis audirent, injuriam sini fieri apud acta dixerunt: nec mandato nostro admoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt Deum praecepisse: Dicte, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos detestantur; ut nomen Domini honorificetur, el appareat illis in jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Ergo jam, fratres, appareat vobis nomen Domini in jucunditate, quod super nos invocatum est, et cujus utrique Sacramenta portantes, non immerito dicimur fralres: jam pacem amate, consuetudinem calumniosam, et litigiosatn *, jam saltem convictam confusamque re. linquite: nec ipsos oderitis quando ad nos correcti transeunt, sed quando in errore nefario permanentes vos adhuc usque seducunt.

---

Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml.
